monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 10 > ad Philippenses, 2 > Matthaeus, 16 > Numeri, 19 > Iosue, 3 > Psalmi, 33 > sectio 14 > 27 > 5 > 3
Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 2. <<<     >>> 4.

Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 3.

1 Malchi Historia.
2 - Ego, inquit, mi nate, Nisibeni agelli colonus, solus parentibus fui.
3 Qui cum me quasi stirpem generis sui, et haeredem familiae suae ad nuptias cogerent, monachum potius me velle esse respondi.
4 Quantis pater minis, quantis mater blanditiis persecuti sint, ut pudicitiam proderem, haec res sola indicio est, quod et domum et parentes fugi.
5 Et quia ad Orientem ire non poteram, propter vicinam Persidem, et Romanorum militum custodiam, ad Occidentem verti pedes, pauxillulum nescio quid portans viatici, quod me ab inopia tantum defensaret.
6 Quid multa?
7 Perveni tandem ad eremum Chalcidos, quae inter Immas et Beroam magis ad austrum sita est.
8 Ibi repertis monachis, eorum me magisterio tradidi, manuum labore victum quaeritans, lasciviamque carnis refrenans ieiuniis.
9 Post multos annos incidit mihi desiderium, ut ad patriam pergerem.
10 Et dum adhuc viveret mater, iam enim patrem mortuum audieram; solarer viduitatem eius, et exinde venundata possessiuncula, partem erogarem pauperibus, partem monasterio constituerem; quid erubesco confiteri infidelitatem meam?
11 partem in sumptuum meorum solatia reservarem.
12 Clamare coepit abbas meus, diaboli esse tentationem, et sub honestae rei occasione, latere antiqui hostis insidias.
13 Hoc esse, reverti canem ad vomitum suum.
14 Sic multos monachorum esse deceptos, numquam diabolum aperta fronte se prodere.
15 Proponebat mihi exempla de Scripturis plurima: inter quae illud, quod initio Adam quoque et Evam spe divinitatis supplantaverit.
16 Et cum persuadere non posset, provulutus genibus obsecrabat, ne se desererem, ne me perderem, nec, aratrum tenens, post tergum respicerem.
17 Vae misero mihi, vici monitorem pessima victoria, putans illum non meam salutem [Mss. utilitatem], sed suum solatium quaerere.
18 Prosecutus ergo me de monasterio, quasi funus efferret, et ad extremum valedicens: Video, ait, te filii Satanae cauterio notatum: non quaero causas excusationes non recipio.
19 Ovis quae de ovilibus egreditur, lupi statim morsibus [Al. faucibus] patet.
Hieronymus HOME

csg558.181 csg579.186

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik